- SALTATIO
- SALTATIOquanti fuerit a Veterib. aestimata, argumento multa sunt: id vero inprimis, quod ceremoniae nullae aut spectacula antiquiora fuêre, quibus Saltatio non adhiberetur. Est autem haec facultas quaedam, motibus ac gestibus corporis, certô artificiô, numerô et ratione factis, imitandi hominum mores, affectus et actiones: quod quô pactô fieret, unus omnium clarissime, post Aristotelem, expressit Plut. qui in 9. Convival. Quaest. problem. 15. tres partes Saltationem habuisse scribit, lationem figuram et indicationem, easque omnes pluribus exsequitur. Poesis proin tacens, Simonidi dicta. Eius auctor quis fuerit, usque adeo compertum non est: nisi quod Theophrastus apud Athenaeum refert, Androna Cataneum Tibicinem, dum sonaret, motiones atque numeros corpore effecisse; et ob id apud Veteres saltare docti, fiosse σικελίζειν i. e. Sicelissare. Post quem Cleophantus Thebanus et Aeschylus multas Saltatoriae Artis figuras invenerunt, quas Βαλλισμοὺς Siculâ voce appellatas, Epicharmi auctoritate, insinuat Athenaeus: unde hodieque apud multas Italiae nationes balli nomen perdurat. Et quidem Saltatio vetustissima sine cantu fuit; cantus dein accessit, ac tandem instrumenta Musica, tibia, aliaque adhiberi coeperunt: refert tamen Plut. tempestate suâ veram Saltationem a Musica, cui associabatur, depravatam fuisse, atque a caelesti illa decidentem, in tumultuosis ac indoctis theatris, instar Tyranni cuiusdam, imperium tenuisse, idque postmodum usque ad tempora nostra permanâsse, loc. cit. Imo ipsam Musices partem non male facit Iul. Pollux l. 4. c. 13. atque idcirco, ut canere et psallere subinde coniunguntur; ita et psallere et saltare. Salust. de Catil. c. 25. Haec mulier (Sempronia) literis Craecis et Latinis docta: psallere et saltare elegantius, quam necesse est probae. Vide supra in voce Orchestica. Exercebat porro Saltatio primo partes inferiores duntaxat, dein χειρονομία ordinatas manuum motiones edocens, adiuncta est, ut una cum coeteris motionibus, ambulatione nempe simplici, flexu, procursu, saltu, divaricatione, claudicatione, ingeniculatione, elatione, iactatione, permuratione pedum; manuum connexio, consertio, compectinatio; distensio, complexus alternatioque perageretur: atque ita universa saltatio, ex motibus tam manuum, quam pedum, ad res repraesentandas, constaret. Quod vero saltantes brachia praecipue moverent, significavit et Ovidius de Arte l. 1. v. 595.Si vox est, canta: si mollia brachia, salta etc.Ad imitationem inprimis adhibita antiquitus, transiit in Theatra et Ludos, voluptatem conciliatura spectantibus: inde in convivia irrepsit; moris enim apud Veteres fuisse, in conviviis, ante Triclinia, saltare et canere, docet Macrob. Saturnal. l. 3. c. 14. Vide quoque Xenoph. in Symposio, et Rosin. Antiqq. Rom. ubi de conviv. Rom. Sed et, ob religionem quandam, ad sacrificia in usu fuisse, praeter Platonem atque Plut. testatur Galenus, notaque hyporchemata, quae in Deorum sacrificiis Gentiles canebant, quos initiari absque tripudiis non potuisse, docent Eruditi. Vide paulo supra in voce Salii. Quod ex cacozelia quadam Populi Dei (quem hôc quoque Musices genere, in Deo celebrando, usum esse, ex Scripturis manifestum est) factum fuisse, non est veri dissimile. Cinaedos vero maxime omnium saltandi Arti operam dedisse, significat Plautus, Milite Glor. Actu 3. Sc. 1. v. 74.Tum ad saltandum, non Cinaedus magis aptus est, quam ego.Quo nomine tamen Nonius Marcellus ipso a Veterib. Saltatores dictos vult ac Pantomimos, ἀπὸ τȏυ κινεῖν τὸ σῶμα. Poetae similiteromnes, non modo Histriones motus figuratos edocebant, verûm etc ipsi quoque interdum saltabant: quemadmodum Thespias, Pratinas, Cratinus, Phrynicus, Poetae omnes, idcirco Ο᾿ρχηςταὶ sunt nuncupati, tum quod propria dramata, inter saltantes repraesentabant Choros, tum quod extra ea, volentes artem docerent. Loca, ubi choreae peractae, primitus vici fuerunt acplateae publicae, dein cum maiorem dignitatem recepissent, ad Theatrorum partes quasdam coepere transferri, quae ab Aristotele et Polluce propterea Orchestrae dictae sunt. A' Theatris ad Palaestras sive Gymnasia traductas fuisse, auctor est Athenaeus l. 14. c. 7. et Plu t. Sympos. 9. Probl. 15. Species Saltatcriae innumeras fere recensent Plato, Xenophon, Aristoteles, Strabo, Plutarchus, Galenus, Pollux et Lucianus: quae vel a regionibus, vel ab Inventoribus, vel a modo multiplici, vel aliunde nominatae, ut infra videre est. Summa eius genera Rosinus duo facit, Statariam et Motoriam, pro argumentis fabularum, non quod non utraque moveretur, sed quod haec magis: a quibus species illae deductae sunt, contentae, remissae, seriae, molles, ridiculae, aliae. Seneca tres eius species indigitat Ep. 15. in altum, in longum, et quae fit pedes alternis attollendo. Aliter dividitur illa in Κυβιςτικὴν, Σφαιριςτικην et Οῤχηςτικὴν. Bellicae Saltationis genera sex facit Meursius in Orchestra sua, inter quae praecipua Pyrrhicha, de qua supra, et post hanc Ε᾿μμέλεια. In Poesi triplex adhibita legitur, Ε᾿μμέλεια, quae Tragica; Κόρδαξ, quae Comica; et Σίκιννις, quae Satyrica, quae iterum in varias alias species subdividebantur: ex omnibus autem tribus Italicam conflavit Bathyllus Alexandrinus, teste Athenaeo Deipnosoph. l. 1. Vide Cael, Rhodig. Antiqq. Lect. l. 5. c. 3. et 4. Iul. Caesarem Scaligerum Poet. l. 1. c. 18. Hier. Mercurialem Artis Gymn. l. 2. capp. 3. 4. 6. 7. Ioh. Meursium de Orchestra Graecorum. Gerh. Ioh. Vossium de 4. Artibus Pop. c. 3. et 4. etc. In Ludorum Pompa, quam prolixe describit Dionys. Halicarn. l. 7. habitus Saltatorum, erant tunicae puniceae, balteis aereis adstrictae, gladiis dependentibus, gestabantque breviores mediocribus lanceas: Viri vero etiam aereas galeas, cristis pinnatis insignes, et quemque chorum praecedebat unus, qui Saltationis praeibat formulas; unus item, militares ac concitatos praecinens modulos, rhythmis plerumque proceleusmaticis: quod de Pyrrhicha Saltatione intelligendum. Qui enim, hos secuti, Sincinnem Graecanicam referebant, Satyri Silenos repraesentabant, erantq2ue instructi tunicis hirsutis seu scorteis atque amiculis ex omni florum genere consertis: Aliis ex hircinis tergoribus campestria erant setaeque in vertice horrentes etc. Vide iterum Rosin. l. 5. c. 23. cum Dempsteri Paralipom. et plura de Saltationibus Veter. apud Stuckium Antiqq. Conv. l. 3. c. 21. Suicerum voce Ο῎ρχησις, Alios, ut et supra, voce Chorea, Orchestica.Saltationis species quaedam Veterib. usitatae.α. Αἰγιθαλὸς, Vide supra ubi de Paro ave. β. Anthema erat, cum saltantes clamabant, ubi mihi rosae, ubi mihi lilia, ubi mihi apia, species insanae Saltationis. γ. Apochinos sive Mactrismus, a mulieribus saltabatur eratque ridicula Saltatio. δ. Calabrismus. ε. Carpaea, apud Aenianenses et Magnetes in usu, Xenoph. Expedit Cyri l. 5. ζ. Caudifer, insanae Saltationis species. η Cruma, vide supra Cubistica, θ. Δίνοι, Erotiano vocantur saltationes tornatiles seu versoriae. ι. Ε᾿μμέλεια, proximae post Pyrrhicham dignationis, saltatio fuit armata, gravis ac Tragica. κ. Epichedios, penes Cretenses in usu. λ Glaux, ridiculae Saltationis species. μ. Grus seu Γέρανος, gruini colli flexus imitabatur, a puellis Atheniensium, in Deliis sacris, exerceri solita. ν. Gymnica, cum thyrso, calatho, hasta, aratro, abaco, olla etc. ξ. Gymnopaedica, Lyricae saltationis species. ο. Hypogypones, Vide supra. π. Hyporchematica similiter. ρ. Igdis, ridicula slatatio. σ. Ionica, mollis et effeminata. τ. Italica, cuius Auctor Bathyllus Alexandrinus, ex triplici saltatione Theatrali, Ε᾿μμελεία, Cordace et Sicinne, erat conflata. Vide Athen. Dipnosophist. l. 1. υ. Καπρέα, armatae species saltationis. φ. Κολαβρισμὸς, similiter. χ. Κόρδαξ. ψ. Κυβιςτικὴ, quâ homines manibus pedibuique ita se contorquebant, ut, conversione sui, capiti insisterent: quod qui faciebant, cernui et cernuli dicebantur. ω. Leo, ridicula saltatio. αα. Mactrismus, similiter: saltabatur a mulieribus, quae ob id Martypiae vocabantur: ββ. Μηδοποδισμὸς, a modo motionis. γγ. Mongas, insanum saltandi genus. δδ. Morescae, populari vocabulô Italis hodie dicuntur, veterum Pyrrhicharum aemulae. εε. Morphasmus, Saltatio ridicula. ζζ. Motho Nicatismus, stabilius saltandi genus. ηη. Orchestica, vide supra. θθ. Orsitis: apud Cretenses. ιι. Pecten Amazonius, vide supra Pecten. Persicum choreae genus, quod die Mithrae festô dum olim Rex saltaret, nemini interim totâ Asiâ saltare erat permissum. Vide supra voce Mithra. κκ. Πινακίδες, ab instrumentis. λλ. Πρύλις, sicut et Βρυαλικταὶ, armatum saltandi genus. μμ. Pyrrhicha, vide supra suô locô. νν. Scenica seu Theatralis saltatio, triplex fuit, Emmelia, Cordex et Sicinnis. ξξ. Sicinnis, lasciva erat et inconstans, in Satyris, usurpari solita. οο. Sobas, saltatio ridicula. ππ. Sphaeristica, ubi pilâ ludentes saltabant. Vide Homer. Odyss. ζ. ρρ. Telesias, inter armatae saltationis species, a Telesio, qui primus eamsaltavit, dicta. Hâc utentes Ptolemaei milites, Alexandrum Philippi fratrem sustulerunt. σσ. Theatralis, vide Scenica. ττ. Thermaustris, insanae saltationis species. υυ. Thracius modus, a gente. φφ. Tornatilis et Versoria, quâ se in circum vertentes saltabant. Erotianus Δίνους vocavit. χχ. Τραχηλισμὸς, a cervice nomen habuit. ψψ. Super Utres oleô unctos et vinô plenos, in ludis Baccho dicatis, pedibus saltare, quod ἀσκωλιάζειν dictum, antiqua fuit consuetudo: Ubi victores censebantur, qui ita dextre se tenebant, ut prae lubricitate h umi non caderent; victoriaeque praemium ferebant utrem: reliqui, qui natibus terram percutiebant, non sine magnâ voluptate, risum movebant spectantibus. Meminit ludi huiusPoeta, cum ait: Atque inter pocula loeti, Mollibus in pratis unctos saliêre per utres, vide Aristophanem Pluto, Iul. Pollucem voce ἀσκωλιάζειν: Mercursalem l. 2. c. 11. et infra suô locô. ωω. Vulgare saltandi genus, in coniugiis ac sacrificiis usurpabatur, etc. Quae omnes, quomodo fierent, difficile est explicare: Licet enim varii de illis scripserint, ut testis est Lucianus περὶ ὀρχήσεως, omnes tamen eorum libri deperiêre: quod damnum resarcire conatus est Meursius d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.